Epistola ad Philippenses*

Caput 2: Versus 5

Hoc enim sentite,etc. Quasi dicat: Unusquisque non quaerat suum commodum, sed aliorum, sicut Christus. Ad patientiam et humilitatem vos invito. Hoc enim debetis in vobis sentire quod in Christo fuit. Sicut Christus non quaesivit sua, sed nostra, ita nos invicem onera nostra portemus.
(* Traductions européennes)